

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 16: Versus 11
Aristoboli.Solebat iste Aristobolus congregare fratres in Christo, quos Apostolus salutat adeo probans factum illius.Ex Narcissi.Narcissus dicitur fuisse presbyter, sicut legitur in aliis codicibus, qui peregrinando confirmabat sanctos fratres, qui quia praesens tunc non aderat, suos salutat; et quia non omnium illorum merita noverat, discernit, subdens:qui sunt in Domino,id est eos quos dignos noveritis.